Congregatio pro Clericis
Appearance
Congregatio pro Clericis est una novem congregationum curiae romanae, quae ut "Sacra Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini interpretum" a papa Pio IV cum constitutione apostolica " Alias Nos " die 2 Augusti 1564 condita est. Praesens nomen a papa Paulo VI cum constitutione apostolica " Regimini Ecclesiae Universale " die 15 Augusti 1967 datum est. Secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (art. 93) est officium huius congregationis
- Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, ea cognoscit, quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res, quæ ad hoc exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna auxilia Episcopis præbet.
A die 11 Iunii 2021 praefectus archiepiscopus Lazarus You Heung-sik est. Secretarius archiepiscopus Andreas Gabriel Ferrada Moreira est.
Index præfectorum
[recensere | fontem recensere]- Iulius Serafini
- Aloysius Maglione
- Franciscus Marmaggi
- Iosephus Bruno
- Petrus Ciriaci
- Ioannes Maria Villot
- Ioannes Iosephus Wright
- Silvius Oddi
- Antonius Innocenti
- Iosephus Thomas Sánchez
- Darius Castrillón Hoyos
- Claudius Hummes
- Maurus Piacenza
- Beniaminus Stella
- Lazarus You Heung-sik
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |